- BARONES Terrarii
- BARONES Terrariiapud Wilhelmum de Podio Laurentii c. 43. dicuntur omnes ii, qui, terris et praediis divites, complura possident praedia. Terrarum domini in Synod. Colon. A. C. 1300. c. 11. Gallis grands Terriers. Vincentius Belvas. l. 32. c. 89. Rex autem de consilio Baronum suorum et Baronum ac Terrariorum Cypri. Annales Waverleienses A. C. 1086. Rex tenuit Curiam sxam apud Wintoniam, ibique venerunt contra eum omnes Barones sui et omnes Terrarii huius Regni, qui alicuius pretii erant, cuiuscumque feodi fuissent, et omnes homines Regis effecti sunt. Iidem Barones Castellorum appellantur, in veter. Notit. apud Roccum Pirrum in Episcop. Agrigentinis etc. Vide quoque supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.